Excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,

orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio, et surgentia sidera dicent:

tu regere imperio populos, Romane, memento;

hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,

parcere subiectis, et debellare superbos.

 

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEXTVS, 847-853

 

                     NEW